- RADAUNUS seu RODAUNUS
- RADAUNUS seu RODAUNUSamnis Germaniae, qui, Dantiscum praeterlapsus, sub ipsis oppidi moenibus, tertiô a mari milliari in Vistulam fluv. influti. Η᾿ριδανὸν, iudice Cluveriô, vocat Herodotus, qui ait, in extremis Europae finibus, Η᾿ριδανὸν καλέεςθαι πρὸς βαρβάρων ποταμὸν, ἐκδιδόντα ἐς θάλαςςαν τὴν πρὸς βορέην ἄνεμον, ἀπὸ τευ τὸ ἤλεκτρον φοιτᾷν λόγος ἐςτι, fluvium quendam, Eridanum nomine, in Septentrionalem Oceamum exire, unde electrum venire fama est. Nempe Graecos, vocis barbarae sonum emollientes, ex Radauno, vult Eridanum fecisse, quod Attici fluvio nomen fuit. Atque id quidem poterat ferri. Sed in eo errarunt longe gravius Veteres, quod flumen Germanicum e Venedico sinu in Veneticum transtulerunt. Quid quod Veneticum illud flumen asserit Philostratus, in Phaeth. ἀπάγειν τοῖς εν᾿ Ω᾿ κεανῷ βαρβάροις τὰ τῶν αἰγείρων ψήγματα, deferre ad barbaros Oceani accolas populorum ramenta, i. e. electrum, quod Phaetontis sorores in arbores populos mutatas, lacrimas fundere finxerunt. Sic apud Appolonium, Argonautic l. 4. Rhodanus, cum Eridano, fluvio electrifero, confluens.——— τῇ μέν τ᾿ ἐπερεύγεται ἀκτὰςΩ᾿κεανῷ, τῇ δ᾿ αὖτε μετ᾿ Ι᾿ονίην ἇλα βάλλει,Τῇ δ᾿ ἐπὶ Σαρδόνιον πέλαγος, καὶ ἀπείρονα κόλπον,Ἑπτὰ διὰ ςτομάτων ἱεὶς ῥόον —————— magno hinc se murmure miscetOceano, Ionioeque illinc defertur in oroeLittora, Sardoumque aliunde per ostia septemIn mare proecipites fluctus ———Ad quae verba Scholiastes, Ρ῾οδανὸς ποταμὸς τῆς Κελτικῆς τῷ Η᾿ριδανῷ ςυμμιγυύμενος καὶ χιζόμενος, τῇ μὲν εἰς Ω᾿κεανὸν φέρεταἰ τῇ δὲ, εἰς τὸν Ἰόνιον κόλπον, τῇ δὲ εἰς τὸ Σαρδόνιον πέλαγος. Quod idem est, ac si Rodanum et Vistulam, germaniae fluvios, in Oceanum, Erdanum Italiae in Ionii maris partem Adriam, et Rhodannum Galliae, in Dardorum mare exeuntes, in unum conpegisset. Quam fabulam ex parte Diolscides sequitur, ex quo Avicenna, l. 2. cap. de nuce Rom. haec habet, Dicitur populus Romana crescere ad fluvium, Eridanum nomine, et ex illa arbore gummi fluere, quod, quamprimum exiit, prope amnem illum concrescit et hoc esse, quod a Graecorum aliis ἤλεκτρον, ab aliis χρυςοφόρον et a nobis carabe etc. Quae omnia non nisi de RadaunoGermaniae; ubi ambarum sen succinum, intelligi possunt. Quamvis enim alibi quoque succinum proveniat, Germanici tamen succini, quod in mari Balthico, in Aestiis, circa Dantiscum et Regiomontem colligitur, ea est copia et nobilitas, ut aliorum famam facile obscuret. Unde e Veterib. non pauci, praeter Germanicum, succinum aliud nullum agnoscunt, Tacitus, de Mor. Germ. c. 45. Cassiodorus, Variar. l. 5. Epist. 2. Diodorus, Alii. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 15. et hîc passim, inprimis in vocibus Ambarum et Succinum. FRISONUM REGES:
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.